GALEA

GALEA
I.
GALEA
an Lacedaemoniorum, ut vult Plin. l. 7. c. 56. an Aegyptiorum, ut Herod l. 4. an Curetum, ut Diod. l. 5. c. 15. inventum: a galero, quo multi antiquorum usi, dicta est, Varroni: aliis ex Graeco γαλέη quod ex felina pelle fiebant, vide Scalig in Varr. et Isid. an a γυλιὸς, i. e. vas militare; an a γωλέα, i. e. latibulum, lustrum, spelaeum? tegmen est capitis militare, de corio, sicut cassis de lamina, Isid. Gulielmus Hodoepor.
Armo caput galeâ ——
Graece κόρυς, περικεφάλαια, item voce antiquissmâ κυνέη: quae denotat, ut iam indigitatum, κυνέην δορὰν ᾔγουν κυνὸς ποταμίου ςκέπουςαν τὰς κεφαλὰς τοῖς παλαιοῖς, caninam pellem, canis viz. marini, quae priscis caput operuit. Voss. vero Galea, et Galerus non aliunde nomen habent, quam quia essent ex pelle γαλῆς: quod animal vel idem est ac ἰκτὶς, vel simile, vetustissimis enim temporibus fiebant Galeae ex mutorum animalium pellibus; quod et aliae appellationes indicant. Namqueve κυνέην dixêre, si foret e pelle camina; λυκέην, si ex lupina: Imo, apud Homet. Il. κ. ἰκτιδέην κυνέην legas, pro galea ex pelle mustelae, ἰκτὶς enim mustela silvestris est, uti cognoscimus ex Plin. l. 29. c. 4. Et hinc Iovem Ammonem fingi consuevisse cornutum, statuit Voss. quod in bello pellem capitis bubuli, cum cornibus, pro galea habuerit, de Idol. l. 1. c. 27, Postquam vero pro pelliceis galeis introductae sunt aeneae ac ferreae: figuram tamen muti animantis, aut capitis saltem, in ea expressêrunt prisco nomine retento, Iraque galea nunc capite leonis erat insignis, nunc integrae volucris figurâ, et ita in aliis: cuius rei ignorationem spissos in Historia peperisse errores, luculentum hoc exemplum est. A. U. C. 405. L. Furio Camillo, et Appio Claudio Coss. cum Galli ex Albanis se montibus profudissent: missus est ad versus eos Luc. Fur. Camillus, vel fausti ominis gratiâ; quia M. Camilli, qui ab iis Romam liberarat, erat fil. Castra is posuit in agro Pomptino: Ibi M. Valerius cum Gallo pugnavit, et si Romanae credimus historiae, corvi auxilio eum vicit. inde et Corvi cognomen iam olim accepisse creditus; non Corvini, ut vulgo putant. Posteros vero Corvinos dictos, verisimile fit; cum constanter Corvini ubique, non Corvi, appellentur. Vide Liv. de pugna l. 7. c. 26. Val. Max. l. 3. c. 2. A. Gell. l. 9. c. 11. Sext. Aurel. de Viris Illustr. c. 29. Alios. In hac vero historia, quod de auxilio sacrae additur alitis, et quidem inspectante hinc Romano, inde Gallico exercitu, fabulosum habet Voss. contendens, erroris originem inde esse, quod Valerius galeam gestarit, cui corvi esset superadditum signum. Cum eiusmodi enim galea cum depingi et effingi soleret Valerius, pugnans cum Gallo: progressu tem poris imperitum vulgus iudicavit, corvum galeae insidentem inaginem esse veri corvi, cum tantum signum esset corvi ferrei, quo Valerii galea fuerat insignis etc. Vide quomodo hand coniecturam pluribus firmet Voss. l. c. Ex diversis itaqueve postea materiis, aere inprimis, confici coepêre, quod aliquando sic expolitum est, ut speculi instar Solis radios excipiens intolerabilem hostium oculis folgorem offunderet: ut de Diomede legimus, apud Homer. Iliad. ???.
Δαῖε οἱ ἐκ κόρυθος τε καὶ ἀςπίδος ἀπαματον πῦρ,
Lucebat ei e Galea, et ex scuto indefessus ignis.
Sic de Aenea suo Virg Aen. l. x. v. 270.
Ardet apex capiti, cristisque ac vertice flamma
Funditur.
Idem alibi de Turno. Cristis dein eas, ut Poeta hîc indigitat, ornabant Vert. et quidem Graeci primitus e pilis equinis constantibus, quarum toties apud Hom. mentio, qui modo λόφον ἱππιοχαίτην, modo ἵππουριν vocat, sicut inde Dorienses inprimis τριχάιες sunt appellati. Dein plumis, quas olores suppeditabant, ut docet Virg. Aen. l. 10. v. 18. ubi de Cycno,
Cuius olorinae surgunt de vertice pennae
Et Romani quidem, teste Polyb. pinnas tres adhibuêre praelongas, colore purpureo vel nigro: quod et Lamacho Aristophanes, et Tydeo Aeschyl. tribuunt. Virg. de Turno Aen. l. 7. v. 785.
Cui triplici crinita iuba galea alta chimaeram
Sustinet ——
Πτερίνους φαλοὺς vocat idem Polyb. quod in legione illa nova vide Suet, in Iul. Caes. c. 24. Transalpinis, a Caesare conscripta, cui alaudae nomen inde militari lasciviâ inditum, insignes fuisse, vel aliquid peculiare habuisse, oportet. Quemadmodum Cares olim eandem ob causam gallos gallinaceos fuisse vocitatos, testis est Plutarch. Artaxerxe etc. Nempe pennae illae plerunqueve gallorum erant gallinaceorum, interdum pavonum, aliarumqueve avium adhibebantur; sicut hodie struthiocamelorum et ardearum frequentes sunt in hoc usu, hae praecipue apud Turcas, de quibus vide Ioh. Bapt. Tavernier Descr. Seralii. Quandoqueve non pennae tantum, sed et integrae aves, ut iam indigitatum, galeis im positae leguntur: αἱ ἄλκιμο: sc. ὄρνιθες. aves pugnaces, ut ait Aristides de Rhet. Orat 2. Cuiusmodi est picus, apud Strab. l. 5. p. 240. phoenix, apud Solin. c. 36 Gallus, apud Paus. l. 6. corvus, de quo dictum etc. Insuper cornua adhibita, taurorum, urorum, hircorum; quibus postremis Pyrrhi galeam insignem fuisse, tradit in eo Plutarch. Imo et Capita feratum integra, ursorum, apud Stat. Theb. l. 4. v. 130. leonum, in παροιμ. arietum, apud Amm. Marcell. l. 19. c. 1. ubi de Persarum Rege; aprorum, itidem in παροιμ, quorum dentibus. Ulyssis galeam exornat Hom. Il. κ. sphingum, apud Euripid. Elect. act. 2. tigridum, apud Val. Flacc. Argon l. 6. Sic in galea Turni chimaeram collocat Virg. Aen. d. l. in Palladis, gorgonem Aristoph. Equit. etc. Quae omnia non tam ornatui, quam terrori incutiendo, et Maiestati conciliandae, inserviebant: imitatione, ut Paschalius censet, prisci moris, Aegyptiorum Regum, quos eadem fini modo ignem modo arborem, modo redolentia super caput unguenta gestasse, auctor est Diod. Sic. l. 2. Ad ornatum magis faciebant gemmae et autum, quibus Vett. galeas non rato conspicuas fuisse legimus. Ita cerauniis, apud Prudem. Psichom. v. 470. apud Claud. reperimus Stilic. l. 2. Carm. 22. v. 30.
Galeas renidentes hyacinthis
Pacis praesertim tempore, quo et oleâ idem Prudent. Psichom l. 6. v. 687. et lauro Stat. Theb. l. 7. eas insignes describunt: Hodie τὰ ςτέφη, sive ςτρὀφια, conum galeae insignibus superposita cumulant, Paschal. Additamenta nempe illa galerum plerumqueve conus sustinebat, suprema et eminentissima pars galeae, alias apex quoque dictus. Sed non omnis galea hunc apicem habebat, ut gregariorum inprimie militum: uti multae cum cono quidem et apice, sed sine cristis et pennis, aliae cum utroqueve fuêrunt, uti ex Vert. monumentis docet Salmas. ad Solin. p. 546. quarum ultimas has, graves omnino fuisse oportet, uti notat Barth. ad Stat. Theb. l. 9. v. 262.
Unda vehit, galeasque vetant descendere cristae.
Porro clausae fuerunt Vett. galeae, usque adeo, ut ne videri quidem facies armatorum potuerint. Idem Pap. Stat. Theb. l. 12.
Solve genas, liceat vultus fortasse supremum
Cernere dilectos ——
Et nares quoque iis tectae essent. Sidon. Panegyr. Anthemii,
Obtundit teneras circumdata fascia nares,
Ut galeis cedant ——
Vide quoque cundem Barth. Theb. l. 11. v. 526. ubi cassides Vert. apertas non fuisse, sed ita clausas, ut nihil vultus penitus videreri potuerit, pluribus confirmat, contra Paschal. contrarium asserentem Coron. l. 10. c. 14. oculis nempe exceptis, ut liber esset in omnia prospectus. Unde Cyrum autigas curruum militarium rotos θωρακίσαι πλὴν τῶ ὀφθαλμῶν, armasse, oculis exceptis, refert Xenoph. Paed. l. 6. Sed nequeve caput solum faciemque, verum et collum, ab ictibus defendebant, galeae, ut a quibus catenae descendebant, quae collum tuerentur;
—— missas in terga catenas,
Vocat idem Stat. Theb. l. 9. v. 699. Vide supra, ubi de Collo. Atqueve hactenus de primario Galeae usu. Sed et eadem, cum sitis urget, poculum militis est, teste Luctat. Placid. ad Stat. Theb. l. 3. v. 366. Ipse Stat:
Hestilem Ismenon galeis, Dircenque bibemus.
Pedo Albinovanus, sive Incertus auctor Elegiae de obitu Maecenatis, in principio:
Bacche coloratos postquam devicimus Indos,
Potasti galeâ dulce iuvante merum.
Eiusdem ritus meminit Curt. l. 5. Siti maceratus accessit, ac dum galeâ haustam aquam sorbet, tela conspexit. Senec. de Benesic. l. 5. c. 24. Siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito homo fortis ac strenuus aquam mihi galea sua attulisset. Potes ergo, inquit, Imperator agnoscere aut illum hominem, aut illam galeam. Vide quoque Iul. Frontin. Stratag. l. 1. c. 7. etc. Eriam in Galeam sortes iniectae. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. Apud Suecos Gothosque eiusdem ostensione ac elevatione, signum colloquii, vel pacis et induciatum dari consuevisle, Olaus refert l. 11. c. 42. ut alia omittam. Pluta hanc in rem vide apud Rei Militaris Scriptores; laudatos insuper C. Paschal. Coron l. c. c. 13. et seqq. ubi totam Galearum historiam erudite pertexit, et de earum hodierno in Principum insignibus usu inprimis varia praeclara habet, Casp. Barth. Animadv. ad Stat. non uno in loci, ut et hîc passim, inprimis in vocibus, Cassis, Corvus, Crista, Pennae, Pileus etc. Inde vox translata ad galeas capillorum, de quibus vide infra in voce Galericulum, item Galerus; et naves, de quibus mox.
II.
GALEA
nomen navis, quâ Ovid. in Pontum vectus: haec enim Minervam pictam pro tutela gerebat, eiusdem vero galeam, in rostro prorae, pro parasemo. Verba eius, Trist. l. 1. Eleg. 9. Initio.
Est mihi, sitque precor flavae tutela Minervae
Navis, et a picta casside nomen habet.
Sed et lignum carinae ad proram eminens, Graece ςτεῖρα dictum quod multis in navibus in varias avimalium effigier et προτομὰς sculpebatur, cum insigne navis non habebat, formabatur ut plurium in galeam atque hinc περικεφαλαία quoque, i. e. galea, vocabatur. Unde et Galeae passim recentiori aevo triremes omnes et Liburnae appellatae sunt, quod pars illa navi nomen imponere esset solita, Salmas. ad Solin. p. 571. et 572. Cuiusm odi naves longae vocantur Gul. Tyrio l. 20. c. 14. rostratae eidem l. 10. c. 28. Liburnae Ottoni Frising. de Gestis Friderici l. 1. c. 33. etc. Γαλαίας appellant Graeci citeriores, Galli Galees. Sunt tamen, qui a galeo pisce, xiphias aliter dicto, cuius formam omnino repraesentant; Item qui a γάλη, quae vox hesych. est ἐξέδρας species, vocem deducant. Diminut. eius est Galio vel Galeo, Gallis Galion, in Hist. Hierosolym, p. 1167. et in Ep. Ioh. Ep. Acconensis Tom. VIII. Spicilegii Acheriani p. 377. apud C. du Fresne in Gloss. qui etiam Not. ad Alexiadem hac de voce p. 316.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Galea — Galea …   Wikipédia en Français

  • Galea — steht für: Galea (Helm), römische Bezeichnung für einen Helm, ursprünglich eine Lederhaube Galea, wissenschaftliche Bezeichnung für Gelbzahnmeerschweinchen Galea, wissenschaftliche Kurzbezeichnung für Echte Haie Tonna galea, Tonnenschnecke und… …   Deutsch Wikipedia

  • Galea — may be: *galea aponeurotica, a fibrous tissue covering the cranium *galea (helmet), ancient Roman helmet *Galea (surname), a surname on Malta *Galea (genus), a genus of Caviidae *galea (boat), a boat whose shape was used in galley division* Lino… …   Wikipedia

  • Galea — Galea, Galéa Nom très répandu à Malte, d où il a gagné la France en passant généralement par l Afrique du Nord. On le rencontre aussi en Calabre. Comme pour beaucoup de noms maltais, son sens est incertain. On le rattache le plus souvent au latin …   Noms de famille

  • Galéa — Galea, Galéa Nom très répandu à Malte, d où il a gagné la France en passant généralement par l Afrique du Nord. On le rencontre aussi en Calabre. Comme pour beaucoup de noms maltais, son sens est incertain. On le rattache le plus souvent au latin …   Noms de famille

  • galea (1) — {{hw}}{{galea (1)}{{/hw}}s. f. Elmo di pelle degli antichi Romani. galea (2) {{hw}}{{galea (2)}{{/hw}}s. f. Nave da guerra a remi e a vela, tipica del Mediterraneo, usata fino al sec. XVIII; SIN. Galera …   Enciclopedia di italiano

  • galea — / galea/ s.f. [dal lat. gălea ]. (arm.) [armatura in cuoio o metallo che protegge il capo] ▶◀ elmo. ‖ caschetto, casco, elmetto …   Enciclopedia Italiana

  • GALEA — AP0NEUR0TICA(oTrpe4.galeae куница, хорек). У римлян galea назывался кожаный шлем; термин этот введен в анатомию Санторини (D. Santorini, 1681 1737). Удержавшийся поныне термин «galea aponeurotica cranii», сухожильный шлем черепа,… …   Большая медицинская энциклопедия

  • Galĕa — (lat.), 1) Helm, s.d.; 2) (Anat.), Galea aponeurotica, Aponeurotische Haube (s.d.), Sehnenhaube des Schädels; 3) (Bot), eine stark gewölbte Oberlippe der Rachenblüthler od. der Orchideenblüthen, auch wohl das kappenförmige Blatt von Aconitum etc …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Galea —   [lateinisch »(lederner) Helm«, »Haube«] die, /...leae,    1) Anatomie: Galea aponeurotica, beim Menschen die mit der Kopfhaut fest verbundene Sehnenhaube des Schädeldachs, die zusammen mit der Kopfhaut die Kopfschwarte (Skalp) bildet.    2)… …   Universal-Lexikon

  • gálea — (Del lat. galĕa). f. Casco con carrilleras que usaban los soldados romanos …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”